E' un istrumento de'29 agosto 1151 tra l'abate Unfredo, e Biviano figliuol di Francone.

« + Anno ab incarnatione nostri iesu cristi millesimo centesimo quinquagesimo primo. Regni autem felicissimi domini nostri Roggerii regis victoriosis cimi anno vicesimo primo, et regni gloriosissimi domini nostri Guillelmi filii sui regis invictissimi cum eodem domino et patre suo feliciter regnantis anno primo: vicesimo nono die mensis Augusti indictione quarta decima. »

« Causarum exitus scribere pierique sapientum merito commendavere. Universa etenim habere memorie et in nullo peccare divinitatis est. Et que ab homirium mentibus humaniter decidunt ad eas litteris facile reducuntur. »

« Ideo ego Bivianus Franconis filius Castelli Sancti Severini abitator presenti declaro scripto quod appellatus ex parte domini nostri venerabilis terre Majoris Abbatis, quia terras Monasterii sitas intra pentinentias ejusdem Castelli loco ubi Venule dicitur ex invasione tenerem, postquam me de invasione idoneavi terras ipsas sibi restitui salvo pr oprietatis jure si quod aberem, ita quod adversus possessorem de proprietate possem intendere. Ipso itaque domino meo tali modo terras possidente et parum fere lucri ex cis Monasterio accidere prospiciente hutilius vidit Monasterio fore eas mihi restituere et pro Monasterii parte fructuum inde sumptorum annuatim decimam sumere. Qua propter manentibus in ejus presentii Ilario Judice et aliis bone opinionis viris una cum Jordano Sancti Trifonis Contestabulo hujus negotii suo advocato dedit atque per fustem mihi tradidit predictas terras, quarum hunius a prima parte finis est stadella qua itur Casali de Tigula, sunt inde passus ducentum sedecim, a secunda parte est terra Johannis Sancti Antonini, sunt inde passus quadraginta septem et pedes tres, a  tertia parte est  eadem terra, sunt inde passus  viginti ed pedes tres, et revoluitur juxta eandem terram, sunt inde passus cen.... septuaginta duo, a quarta parte est terra Roberti Malefactoris. Sunt inde passus centum nonaginta sex, et pedes tres. Alterius vero a prima parte finis est iam dicta stradella, qua itur prenominati Casalis de Tigula, sunt inde passus centum sexaginta septem, a secunda parte est terra Raimengi, et Jonathe Parmenterii, sunt inde passus ducentum quinquaginta septem,  a tertia parte est terra Ayfredi,  sunt inde passus sexaginta quatuor , et revoluitur iuxta terram Roberti Mazzocke, sunt inde passus decem et octo et pedes duo et medium, et revoluitur iusta eandem terram. Sunt inde passus decem et octo et pedes duo et medium, et revoluitur iusta eandem terram. Sunt inde passus quadraginta unus, a quarta parte est iam dicta Roberti Mazzocke, sunt inde passus centum sexaginta quinque coniungens se in priori fine. Eo itaque modo ut amodo et semper ego et mei heredes firmiter abeamus, et possideamus praedictas terras cum introitu exituque hearum et cum omnibus que infra se habentur sine sua suorumque successorum molestatione,  et annuatim reddamus Monasterio decimam universorum fructuum inde sumptorum, neque liceat mihi vel meis heredibus in parte vel in totum predictas terras aliquo modo alienare nisi hominibus Monasterii,  et hoc salvo per omnia prescripto tributo Monasterio debito. Ita videlicet ut qui de Monasterii .. inibus a nobis eos,  vel earum partes quoquo modo alienationis titulo susceperint sit obligatus per quemque annum reddere Monasterio decimam omnium fructuum quos inde susceperit,  quod si ego,  et mei heredes aut qui a nobis eas earumque partes receperit annuatim predictum tributum solvere aistulerimus vel distulerit,  liceat sibi aut suis successoribus differentis partem ad Monasterii proprietatem accipere. Ut autem que preleguntur memorie reducantur. et ulterius Monasterii querelam minime sufferamus, neque ipsius jus in parte vel in totum distraere valeamus duo ex hoc fatta sunt brevia, quorum hoc predictus dominus noster Abbas sibi retinuit et alterum mihi
« tradidit . Justa q. . . . cum . . taliter scribere rogavi.»

«Actum terre Majori, feliciter 
+ Ilarius Judex signor predictus ut est lex. 
+ Signum sancte crucis fecit Johannes de Sancta Cruce rogatus testis. »

Questa bellissima scrittura del duodecimo secolo sta a dimostrazione, che il territorio di Sansevero in quel tempo non era tutto feudale ; onde non poteansi dalla badia di Torremaggiore porre ad arbitrio pesi, e prestazioni. Ed in conferma vuolsi notare che nella narrazione dello istrumento, descrivendosi i confini delle terre di Biviano figliuol di Frantone , primierainente si nomina la terra di Giovanni di San Antonino : indi la terra di Roberto Malfattore: appresso la terra di Raimengo e di Gionata Parmentiero: pił appresso la terra di Aifredo, e finalmente due volte si nomina la terra di Roberto Mazzocca. Or tutte coteste terre che confinavano con quelle di Biviano di Francone in niun modo si dinotano come soggette a prestazioni decimali o di altra sorta a beneficio del monastero di Torremaggiore, siccome si sarebbe certamente fatto, se i possessori che si nominano, se fossero stati coloni e non proprietari.

Tratto da MEMORIE STORICHE DELLA CITTĄ DI  SAN SEVERO
di FRANCESCO DE AMBROSIO

Stabilimento Tipografico del cav. Gennaro de Angelis e figlio
Portamedina alla Pignasecca, 44 - Napoli - 1875